NATIVITATE Christi (a)

NATIVITATE Christi (a)
a NATIVITATE Christi
annos numerandi ratio, post Dionysium Exiguum invaluit. Cum enimis saeculô VI. cyclum suum ad Christi Incarnationem accommodâsset, primumque eius annum nominâsset illum, in quo Christus conceptus et natus erat; qui eum sequuti sunt, videntes hominum vitam non ab eorum conceptione, sed ab ortu vulgo putari, atque animadvertentes praeferea Nativitatem Christi non longe abesse a finc anni Iuliani et Circumcisionem ipsis Kal. Ianuariis celebrari, communi fere consensu constituêre, ut primus Christi annus, ab eius Nativitate duceret exordium. Unde factum, ut aera communis invaluerit unô annô inferior aerâ Dionysii, servatô tamen totô Cyclô Dionysianô in coeteris i. e. Lunâ, Sole, Literâ Dominicali et Indictione, solô exceptô capite, quod observatum pridem Petavio de Doctr. Temp. l. 12. c. 2. 4. etc. Addit Aegid. Bucherius in Chronol. Regum Franc. Sect. 1. supputationem annorum a nato Christo, in antiquis historiis, ante annum 750. vix usurpatam: deincept vero sub Pipino Rege eiusque silio Carolo M. paulatim robur cepisse. Et quidem sub altera hac Regum Francicorum stirpe, annos hôc modô ordiuntur Scriptores omnes, qui Historiae Franc, Volum. 11. et III. habentur: v. g. Carolum M. Romae imperatorem dictum aiunt, die Christi Natalitiô, Annô 301. qui more iam receptô erat 800. Poeta Saxo l. 4.
Festa dies caelis, eadem celeberrima terris,
Virginei partus, Christique refulferat ortus,
Post octingentos, ex quo processerat, annos.
Idem Carolus, in Vita eius, obiissc dicitur, 5. Kl. Fobr. annâ Incarnationis Domini nostri Iesu Christi 814. ubi annus Incarnationis intelligitur, a Natali Domini inceptus, ut apud Nithardum anno 813. At sub terria stirpe, annorum exordium, a Domini Incarnatione, h. c. die 25. Martii, putari coepit: neque tamen obstitit, quin Kalendae Ianuariae primus anni dies semper habitus sit, uti pluribus docet, Car. du Fresne voce Annus. Veteres anglos, menses suos iuxta Lunae cursum computâsse, annumque incepisse ab 8. Kal. Ianuar. quô die Natale Dominicelebratur, tradit Beda de Ratione Temp. c. 13. quod confirmant vetera Regum illius gentis Diplomats, appud Ingulsum et in Monastico Anglic. quae annos Incarrnationis praeserunt; quos a Natali Christi auspicatos esse, satis declarat Charta Eduardi Confess. in codem Monastico Tom. l. p. 61. quae sic clauditur: Acta apud Westmonasterium V. Kalendus Iamuarii, die sanctorum Innocentium: annô Dominicae Incarnationis MLXVI. Indictione III. Namque hic annus 1066. 28. Decembris, secundum nostram annos ineundi rationem. esset tantum 1065. qui, quod annus a Natali initium apud Anglos duceter, fuit 1066. Qui mos annos computandi servatus est in Anglia etiam a Normannis, saltem Guiltelmô Nothô regnante, ut ex eiusdem Monastici Charitis aliquot colligitur: Deinceps enim vix ulla in Anglicia Diplomaribus annorum nota reperitur, cum Regia regni annos, coetera nullos fere praeferant. Apud Germanos perinde Nativitas Christi annum aperuit. Wippo de Vita Chunradi Salici, Eôdem annô, ut supra i. e. a Nativitate Salvatoris 1027. Indict. 10. etc. Non tamen semper obtinuit: exstat enim apud Chiffletium in Beatrice Cabilon. p. 113. Charta Henrici Imperatoris cum hac temporis nota: Datum apud Bernum 5. Kal. Ianuarii, Indictione 13. annô Dominicae Incarnationis 1224. annô regni nostri 5. Quippe annô 1224. sumptô Kl. Ianuarii initiô, currebat indictio 12. annô vero 1225. Indictio 13. In Italia, annos initium a Nativitate Domini sumere observat Covarruvias Resolut. Variar. Tom. 2. l. 1. c. 12. §. 1. Similter exstat Charta Petri Aragonensium Regis A. C. 1350. quâ statit, in posterum annorum initium computandum a die Nativitatis Christi, et ut, omissis Nonis, Idibus atque Kalendis, numerus dierum describtur. Idem de Cypriis et Islandis, legas apud praefatum Car. du Fresne d. l. ex Charta veteri 1378. et Olao Wormio Fastorum Danic. l. 1. c. 2. etc. Vide quoque supra voce Cornu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Maria de Nativitate Christi (304) — 304Maria de Nativitate Christi (15. Juni), eine Ursulinerin zu Tours, war schon in ihrer Kindheit von Gott hoch begnadigt, und gelobte sieben Jahre alt, alle Tage ihres Lebens unverheirathet zu bleiben. Eben so trug sie schon als Kind unter ihrer …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Maria do Nativitate Christi (354) — 354Maria do Nativitate Christi (17. Aug.), eine Ursulinerin zu Rouen, hatte von Kindheit an eine große Andacht zur seligsten Himmelskönigin, welche sie mitten unter den Ueppigkeiten der Welt nicht erlöschen ließ. Am Feste der Himmelfahrt Martens… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • INCARNATIONE Christi (ab) — ab INCARNATIONE Christi Annos numerandi rationem, primus invenit Dionys. Exiguus, qui Iustiniano im perante et cum Cassiodoro familiarissime Sec. VI. vixit. Cum enim Annorum series, in Canone B. Cyrilli ab Anno Diocletiani 153. incepta nihil… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANNUM Felicem votis communibus aperiri — dixêre Arcadius atque Honorius Imperatores l. un. C. de oblat. votor. more iam ab ipsis priscis Romanis petitô, cuius meminit Lucianus Tom. 3. p. 632. Atque hinc er at quidem Anni initium, imo vero tertia dies a Novilunio magno, quando Romani… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Martin Chladen — Martin Chladni Martin Chladni, auch Chladen, Chladenius, Chladenio, (* 25. Oktober 1669 in Kremnitz, damals Königreich Ungarn, heute Slowakei; † 12. September 1725 in Wittenberg), war ein lutherischer Theolog …   Deutsch Wikipedia

  • Martin Chladenio — Martin Chladni Martin Chladni, auch Chladen, Chladenius, Chladenio, (* 25. Oktober 1669 in Kremnitz, damals Königreich Ungarn, heute Slowakei; † 12. September 1725 in Wittenberg), war ein lutherischer Theolog …   Deutsch Wikipedia

  • Martin Chladenius — Martin Chladni Martin Chladni, auch Chladen, Chladenius, Chladenio, (* 25. Oktober 1669 in Kremnitz, damals Königreich Ungarn, heute Slowakei; † 12. September 1725 in Wittenberg), war ein lutherischer Theolog …   Deutsch Wikipedia

  • Martin Chladni — Martin Chladni, auch Chladen, Chladenius, Chladenio, (* 25. Oktober 1669 in Kremnitz, Königreich Ungarn, heute: Slowakei; † 12. September 1725 in Wittenberg), war ein lutherischer Theologe …   Deutsch Wikipedia

  • Martin Cladenius — Martin Chladni Martin Chladni, auch Chladen, Chladenius, Chladenio, (* 25. Oktober 1669 in Kremnitz, damals Königreich Ungarn, heute Slowakei; † 12. September 1725 in Wittenberg), war ein lutherischer Theolog …   Deutsch Wikipedia

  • Georg Conrad Maickler — (* 31. Oktober 1574 in Endersbach; † 27. Mai 1647 in Cannstatt) war ein evangelischer Pfarrer und neulateinischer Dichter. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Würdigungen 3 Werke …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”